No. 2542 af 10318
Afsender Dato Modtager
J.H.B. Fortlage [+]

Afsendersted

Osnabrück

8.4.1820 [+]

Dateringsbegrundelse

Dateringen fremgår af brevet.

Bertel Thorvaldsen [+]

Modtagersted

København

Modtagerinfo

Ingen udskrift.

Resumé

Kommentarerne til dette brev er under udarbejdelse.

Se original

Viro illustri atque excellentissimo,

Alberto Thorvaldsen,

Equiti Ord. Danebrog.

S.p.d.

I.H.B. Fortlage,

Rector Gymnasii Osnabrugensis.

Cur Tibi hunc libellum mitterem, nulla alia causa fuit, quam ut Tibi, cui omnes artium amantissimi peritissimique principatum in ea arte, quam tractas, facile deferunt, exiguum summae observantiae meae pignus tradere vellem. Equidem ipse egregia Tuae artis opera meis oculis non vidi; attamen eorum argumentum ac praestantiam ad Phidiae opera proxime accedentem ex descriptione in diariis publicis facta cognovi, et summum ingenium Tuum elegantiaeque exquisitissimae copiam ita admiratur sum, ut polliceri ac profiteri non dubitem, me, si quis alius, Tuis studiis bene cupere. Accipies igitur benevolo animo hoc munusculum, si rem spectas, exiguum, si animum donantis consideras, non contemnendum. Ceterum vota facio, ut Deus optimus maximus Te, Daniae decus atque ornamentum, quam diutissime salvum praestet, ut non modo patriam Tuam egregiis artis Tuae praestantissimae operibus lacupletare, sed et universum artium orbem Tuis monumentis condecorare veraeque pulchritudinis et elegantiae gustum disseminare ac propagare possis. Vale. Dabam Osnabrugae in terris Hannoveranis, d. VIII. Aprilis. MDCCCXX.

Arkivplacering
m6 1820, nr. 13
Sidst opdateret 10.05.2011 Print